S 917
A.D. 1007. King Æthelred to an unnamed minister; grant of land at an unspecified place. Latin.
Archive: Burton
MSS: Aberystwyth, N.L.W., Peniarth 390, 181v-182r = pp. 362-3 (s. xiii med.)
Printed: Hart, ECNE, pp. 208-9; Sawyer, Burton, no. 30.
Comments: Hart, ECNE, pp. 209-11, possibly an exemplar for a forgery; Sawyer, Burton, pp. 57-8, appears to be a draft or formulary; Keynes 1980, pp. 109-11, on formulation, pp. 115-16 n. 110, p. 263, may be a forgery.
Notes: Concludes with a notarial subscription: 'Ego Winsye monachus qui hoc testamentum dictitaui atque perscripsi'.
Carta Æðelredi regis de terra . annis et cetera . dcccc . xc . bisque quinis necne septenis .
Px Cum enim nos liquide in extrema decrepitacione huius senescentis mundi viteque momentanee tamquam ultime prosapie abortiuos filios procreatos nouerimus ; opus omnimodis habemus ut tanto in hoc laborioso spatiolo simus cautiores ; quanto patulo scimus illecebrosas nunc antiqui hostis plus priscorum tempore patrum augmentatas fore temptacionum suadelas . quibus animo acriter quatimur iunctis ima simul in ortuis calamitatum informationibus quas in corpusculo dematis nostri cordisque iugi scrutinio graui maceracione sustinemus . utpote uelut pauidi sub vigiliarum excubiis mancipii bellis attriti clade multati extreme prestolantes clangorem buccine quo genus omne hominum quod fuit . quod est . et quo erit futurum ad vnius aggregabitur uerissimi arbitris sub attonito pauore examen scunta sine cunctatione cunctorum secreta perspicaci intuitu enucleantis ac condigna tunc meritis rependentis . Hec ego Æþelredus regali infula Anglorum populis Cristo allubescente subthonizatus condono cuidam meo ministro talem terram . et cetera . Scripta est hec cartula decursis annis ab incarnatione . Cristi . dcccc . xc . bisque quinis necne septenis indictione . v . hiis fauentibus quorum hic subtus onomata et dignitatum vides officia .
Ego Æþelred regia munificentia fretus hoc datum quod dedi agye crucis signamine perpetualiter confirmo ,
Ego Ælfeh archiepiscopus concessi
Ego Wulfstan archiepiscopus . consensi .
Ego Aþulf episcopus confaui ,
Ego Lyuing episcopus coniuui .
Ego Godwine episcopus conpinxi .
Ego Alfwold episcopus conscripsi .
Ego . Æþelric episcopus consculpsi .
Ego Ælfhun . episcopus concaui .
Ego Ælfhelm episcopus consignaui .
Ego Byrhtwold episcopus confirmaui .
Ego Æþelwold episcopus concarraxaui .
et ceteri . clitones . vi .
abbates . iiii . comites . iii . patricius vnus . ministri sexdecim .
Ego Winsye monachus qui hoc testamentum dictitaui atque perscripsi .