S 861

A.D. 986. King Æthelred to Ælfgar, his minister; grant of 5 hides (manentes) at Ebbesborne, Wilts. Latin with English bounds.

Archive: Winchester, Old Minster

MSS: BL Add. 15350, 18r-19r (s. xii)

Printed: K 655.

Comments: Grundy, Wilts. 1920, pp. 96-7, bounds describe part of Stratfod Tony; Darlington 1955, p. 84; Finberg, ECW, no. 320, authentic; Hart 1970/1, p. 26 (no. 32), authentic; HRH, p. 231, subscriptions are consistent; Keynes 1980, p. 39 n. 69, pp. 95, 180, 182, 246, authentic, land had been expropriated from the see of Winchester, cf. S 891; Kennedy 1995, p. 172 n. 162, on legal background.

Rubric:
Ðis is ðara .v. hyda boc æt Eblesburnan ðe Æðelræd cyning gebocodæ Ælfgare his þegne on ecæ yrfe.

Altithrono in aeternum regnante. Uaria rerum dispositio suo cunctis patefacit defectu sophistis, nichil practica aerumpnosaque constare uita, quod tum ad fatalem uitae terminum cum dedecore non tendat, omnisque eius prosperitas tum allubescens, ut uesicam turgentem fatuos inflat, itidemque ut uligo terrae euanescens aduersitas inopinate superueniens miserrimos calcetenus dispergit, igitur tam lubrici regimen potentatus nulli dubium cum magna teneri difficultate fieri potest. Quamobrem ego Æðelred annuente summi moderatoris clementia, Anglorum rite dicatus basileus optimatum meorum domino muniente ob regni defensione plurimum indigens amminiculo, quandam ruris particulam in loco qui a gnosticis Ebblesburne nuncupatur .v. uidelicet manentium quantitate, cuidam michi oppido fideli ministro qui nobili a peritis Ælfgar nuncupatur onomate, ob eius fidele obsequium quod erga me sedulus exhibuit, aeterna largitus sum haereditate, quatenus ipse uita comite cum omnibus utensilibus quae almus cosmi fabricator in ipsa telluris edidit superficie, pratis, scilicet, pascuis, siluis, hilariter possideat; et post se quibuscunque uoluerit cleronomis immunem uoti compos derelinquat. Si autem tempore contigerit aliquo quempiam hominum aliquem libellum ob istarum apicum adnichilationem in palam producere, sit omnimodis ab omnibus hominum ordinibus condempnatus omnique industria ueritatis, cuiuscunque regum antecessorum meorum tempore fuerit proscriptus. Si quis autem hanc nostram munificentiam beneuola augere studuerit uoluntate, augeatur dignitas prosperitasque eius hic et in futuro aeternae uitae brauium domino largiente percipiat. Quod si quispiam laruarico instinctus afflatu aliquid nostrae dapsilitatis transferre minuereque subdola cauillatione uoluerit, minuatur eius potentatus hic in praesenti saeculo, et in futuro sanctorum sequestratus contubernio, barathri incendiis trusus cum Iuda Christi proditore eiusque complicibus aeterna miserrimus dampnatione lugubriter puniatur nec inde unquam euulsus se euasisse glorietur, ni congrua satisfactione poenitens emendauerit, quod contra dei nostrumque decretum obstinatione fascinatus uiolenter patrauit. Igitur maneat nostrum munificum donum inuiolatum, plenaque perenniter omni iugo terrenae seruitutis solutum glorietur libertate, tribus his exceptis, rata uidelicet, expeditione, pontis arcisue restauratione. His limitibus praefatum rus triuiatim hinc inde gyrari uidetur.

Ðis syndon ða landgemere ðere .v. hida æt Eblesburnan. Ærest on ðone welig; of ðam welige on ðone witan weg; of ðam wege on ðone hassuc upp an hrofan hricge; of hrofan hricge on Dolemannes beorh; of ðam beorge on ða greatan dic; of ðere dic on Stanbeorch; of ðam beorge on ðæt hlew et hrichwege; of hrichwegge on ða witan dic; of ðere dic on þornhlinch; ðanone on dynes hlinch; of ðam hlince on ðæt seade clif; of ðam clife on Eblesburnan; of ðere burnan on ða streat; andlanges streat on Stretford.

Anno dominicae incarnationis .DCCCC.LXXXVI. indictione .XIIII. scripta est haec nostrae munificentiae syngrapha, his testibus consentientibus quorum infra secundum cuiusque dignitatem nomina incarraxantur.

+ Ego Æðelred rex Anglorum rite dicatus basileus hanc munificentiae cartulam crucis taumate tripudians corroboraui.
+ Ego Dunstanus archiepiscopus Doruernensis aecclesiae hoc regis praefati donum cum caeteris suffraganeis agiae crucis signaculo consentiendo firmaui.
+ Ego Oswoldus Eboracae ciuitatis archipraesul crucis taumate adnotaui.
+ Ego Ælfstan episcopus Lundoniensis aecclesiae consensi.
+ Ego Ælfheah episcopus adquieui.
+ Ego Æðelgar episcopus consolidaui.
+ Ego Æðelsige episcopus impressi.
+ Ego Sigeric episcopus subscripsi.
+ Ego Aðulf episcopus conclusi.
+ Ego Æðelwine dux.
+ Ego Byrhtnoð dux.
+ Ego Æðelwerd dux.
+ Ego Ælfric dux.
+ Ego Ordbryht dux.
+ Ego Leofric abba.
+ Ego Leofric abba.
+ Ego Leofsige abba.
+ Ego Ælfsige minister.
+ Ego Ælfgar minister.
+ Ego Wulfsige minister.
+ Ego Æðelsige minister.
+ Ego Ælfwerd minister.
+ Ego Ælfric minister.
+ Ego Leofric minister.
+ Ego Wulfric minister.
+ Ego Leofric minister.
+ Ego Ordulf minister.
+ Ego Æðelmer minister.
+ Ego Byrhtwold minister.
+ Ego Ælfhelm minister.
+ Ego Wulfhalh minister.
+ Ego Oswerd minister.
+ Ego Wulfgeat minister.
+ Ego Godwine minister.