S 844
A.D. 983. King Æthelred to Ælfnoth, his minister; grant of 2.5 hides (mansae) at Westwuda (? Westwood, Wilts.), previously held by Sealemudda (cf. rubric). Latin.
Archive: Winchester, Old Minster
MSS: BL Add. 15350, 105rv (s. xii)
Printed: K 639; Pierquin, Recueil, pt 4, no. 56.
Comments: Finberg, ECW, no. 317, authentic, identifies Westwuda as Westwood, Wilts.; Hart 1970/1, p. 36 (no. 182), authentic; Hart, ECNE, pp. 28-9 n. 4, closely linked with S 855; Sawyer, Burton, p. 72, on links with S 855; Keynes 1980, pp. 85-8, 242, authentic.
Rubric:
ðis is ðara þryddan healfre hide boc æt Westwuda, ðe Æðelred cing gebocode Ælfnoðe his þegne on ece yrfe, eal swa swa Sealemudda hit ær hefde.
Regnante imperpetuum domino nostro Iesu Christo. Dum conditoris nostri prouidentia omnis creatura ualde bona in principio formata formoseque creata atque speciose plasmata est supra et infra coelos, tam in angelis quam etiam in hominibus, ac in multimodis ac diuersis speciebus iumentorum, animalium, piscium, uolucrum, quae omnia naturae suae iura nutu creatoris persoluant, nisi homo solus qui ad imaginem suam plasmatus est et omnibus praelatus, tamen propter praeuaricationem corruens in mortem, et primam immortalitatis stolam miserabiliter domini contempnendo mandatum amisit. Idcirco illae diuitiae diligendae sunt quae nunquam decipiunt habentem, nec in ipsa morte amittuntur, sed plus abundant dum cernitur quod amatur. Quapropter ego Æðelred fauente superno numine basileus industrius Anglorum, caeterarumque gentium in circuitu persistentium, cuidam fideli meo ministro uocitato nomine Ælfnoð, ob illius amabile obsequium eiusque placabilem fidelitatem, duas mansas et dimidiam largiendo libenter concedens perdonabo, illic ubi uulgus prisca relatione uocitat æt Westwuda; quatinus ille bene perfruatur ac perpetualiter possideat dum huius labentis aeui cursum transeat illaesus atque uitalis spiritus in corruptibili carne inhaereat; et post se cuicunque uoluerit perenniter haeredi derelinquat, sicuti praediximus, in aeternam haereditatem. Sit autem praedictum rus liberum ab omni mundiali obstaculo cum omnibus quae ad ipsum locum pertinere dinoscuntur, tam in magnis quam in modicis rebus, campis, pascuis, pratis, siluis, exceptis istis tribus, expeditione, pontis arcisue coaedificatione. Hanc uero meam donationem minuentibus atque frangentibus fiat pars eorum cum illis de quibus e contra fatur, 'Discedite a me maledicti in ignem aeternum, qui paratus est Sathanae et satellitibus eius', nisi prius digna deo poenitentia legali satisfactione emendent. Anno ab incarnatione domini nostri Ihesu Christi .DCCCC.LXXXIII. indictione .XI. his testibus consentientibus quorum inferius nomina carraxari uidentur.
+ Ego Æðelred rex Anglorum huius donationis libertatem regni tocius fastigium tenens libenter concessi.
+ Ego Dunstan Dorouernensis aecclesiae archiepiscopus cum signo sanctae crucis roboraui.
+ Ego Oswold Eboracensis aecclesiae archiepiscopus crucis taumate adnotaui.
+ Ego Æðelwold episcopus.
+ Ego Ælfstan episcopus.
+ Ego Æðelgar episcopus.
+ Ego Ælfstan episcopus.
+ Ego Æscwig episcopus.
+ Ego Sigar episcopus.
+ Ego Æðelsigæ episcopus.
+ Ego Wulfgar episcopus.
+ Ego Ælfhære dux.
+ Ego Æðelwine dux.
+ Ego Bryhtnoð dux.
+ Ego Æðelweard dux.
+ Ego Ælfric dux.
+ Ego Ðuræð dux.
+ Ego Ordbriht abbas.
+ Ego Siric abbas.
+ Ego Æðelweard abbas.
+ Ego Leofric abbas.
+ Ego Ælfric minister.
+ Ego Ælfweard minister.
+ Ego Ælfsigæ minister.
+ Ego Ælfgar minister.
+ Ego Wulfsigæ minister.
+ Ego Ordulf minister.
+ Ego Leofwinæ minister.
+ Ego Ælfric minister.
+ Ego Leofric minister.
+ Ego Æðelweard minister.