S 728

A.D. 964. King Edgar to St Peter's, Ghent; grant of land in Lewisham, Greenwich, Woolwich, Mottingham and Coombe, Kent. Latin.

Archive: Ghent, St Peter's

MSS: 1. Ghent, Rijksarchief, Archives de l'État à Gand, Abbaye de Saint-Pierre à Gand, 1st ser., no. 7, 10r -11r (s. xiii)
2. Ghent, U.L.., 536, 246rv = pp. 481-2 (s. xv)
3. Ghent, U.L., 536, 263r-269r = pp. 515-17 (s. xv)
4. London, Soc. Ant., 167, pt 2, 4v-5v (s. xviii)
5. Maidstone, Kent Archives Office, Episcopal Register 1, 25rv (s. xiv)

Printed: van Lokeren, pp. 40-2 (no. 38) ex MS 1; Oppermann 1928, pp. 101-3; Johnson 1948, pp. 32-3 ex MS 5.

Comments: Saint-Genois 1842, pp. 241-2; Oppermann 1928, pp. 101-4; Dhondt 1940, pp. 122-9, 143-7, authentic basis with interpolations; Grierson 1941, p. 90, authentic basis with interpolations; Keynes 1991/1, p. 180, spurious; cf. S 1205a, 1002.

De eadem.

Regnante imperpetuum domino nostri Ihesu Christo, egregius agonista sermocinatus est in scripturis divinis, 'Omnia que videntur temporalia sunt, que autem non videntur eterna.' 1 Idcirco divine clamacionis nos frequentativis oracionibus mellita suadent oracula, ut cum hiis fugitivis et sine dubio transitoriis possessiunculis jugiter mansura regna dei suffragio sint adipiscenda.

Quapropter ego Eadgar, opitulante superno numine basileos Angelorum ac primicerius, infima queque et transitoria quasi peripsima quisquiliarum abiciens, et superna ad instar preciosorum monilium eligens, ad perfruendam melliflue dulcedinis animam et infinite leticie jocunditatem, omnibus innotesco me dedisse frugaliter deo et beato suo apostolo Petro, atque cenobitis ecclesie de Gant que in monte Blandino transportibus marinis est posita, quampiam telluris amplitudinem, in loco, videlicet, ubi ruricoli antiquo usu nomen imposuerunt Leueseham, cum omnibus ad illam pertinentibus; id est Grenewich, Wolewych, Modingeham, et Cumbe;

universisque utensilibus apendiciis suis, et cum omnibus que dominus celorum in ipso telluris germine creaverit, tam in notis causis quam ignotis, in modicis et in magnis, cunctisque consuetudinibus et rectitudinibus suis, que sibi pertinent, liberaliter ac incommutabiliter possidendam, et omni jure regio liberam. Hec autem omnia de possessionibus meis regalis fisci absque omni contradictione precibusque amiciciis devoti et benignissimi amici mei Dunstani archiepiscopi, sub cujus gubernacione [et] patrocinio ipsa eademque sancti Petri ecclesia de Gant a tempore Eaduii regis, fratris mei, manet regenda, qui eciam idem archiepiscopus in memorata ecclesia ab eodem rege aliquanto tempore exulaverat; ad victuale subsidium monachorum deo et beato apostolo ibidem perpetualiter famulancium, pro stabilitate et pace regni mei, ad honorem et gloriam et laudem dei et ipsius sancti apostoli, libenti animo annui, cum ecclesiis, cimiteriis, cum terris cultis et incultis, exitibus atque redditibus, viis et inviis, segetibus nemorumque densitatibus, secundum antiquos diu servatos confinium terminos; in pratis, pascuis, et aquis, aquarumve decursibus, paludibus, piscacionibus, piscariis, mariscis, molendinis, et theloneis; et cum omni utilitate que inde poterint omni tempore provenire ab regia actione vel aliqualibet humane servitutis subactione liberima lege, libertate, consuetudine, tam bene et tam plene sicut ea ego sub mei juris proprio dominio contingencia suffragatore deo melius et regalius possedi, et sicut ea jam dudum Elftrudis, consanguinea mea, favore, consultu atque consensu regis Edwardi atavi mei, ipsiusque Elftrudis avunculi filia [rectius filii], pro salute animule sue ac domini sui Baldewini comitis, et filiorum suorum Arnulfi et Adelulfi, in sepedicta ecclesia liberaliter ac eternaliter sine jugo detestande servitutis inperpetuum hereditatem dereliquit ; episcoporum et optimatum meorum consensu atque consultu, prenotate ecclesie Sancti Petri de Gant, libens et largus inperpetuum habenda concessi et confirmavi.

Denique vero siquis nobis non optantibus hoc nostrum donum violari fraudulenter perpetrando consenserit, consideret hinc se die ultima judicii coram deo racionem redditurum, atque cum reprobis quibus dicetur, 'Discedite a me maledicti in ignem eternum' 2 penis atrocibus se esse passurum ; si non antea corporea lamentacione re condigna hic corexerit penitencia.

Anno dominice incarnacionis .d. cccc. lxiiij mo. Indictione prima ego Adgarus Christi gracia concedente Anglorum Rex ac rector, anno sexto regni mei, mense Augusto, hanc meam donacionem Christi crucis agalmate + annotavi et confirmavi. + Ego Dunstanus archiepiscopus dono congaudens regali, et crucis signo confirmavi. + Ego Aelfranus Londoniensis ecclesie episcopus consignavi. + Ego Aethelwold Wyntoniensis ecclesie episcopus roboravi. + Ego Aescwy Dorensis ecclesie episcopus coadunavi. + Ego Theodred ecclesie Elmhamensis episcopus consensi. + Ego Atuulf Herfordensis ecclesie episcopus subscripsi. + Ego Aelvrich Cridienensis ecclesie episcopus amen dixi. + Ego Wulsi abbas. + Ego Sigeric abbas. + Ego Leofric abbas. + Ego Aelfdred abbas. + Ego Aelfward abbas. + Ego Aelfere dux. + Ego Aethelwyne dux. + Ego Thored dux. Ego Eadwyne miles. Eadric miles. Eadsi miles. Multis preterea illustrium virorum personis et regni principibus diversi ordinis omissis, qui similiter huic confirmacioni piissimo affectu testes et coadjutores fuerunt. Si quis hoc decretum in aliquid evertere temptaverit, seu veteres vel novos apices ostenderit, anathema sit. Amen.