S 489
A.D. 943. King Edmund to his mother [Eadgifu]; grant of 10 sulungs at North Mynstre, Thanet, Kent. Latin with English bounds.
Archive: Canterbury, Christ Church
MSS: London, Lambeth Palace, 1212, pp. 399-400 (s. xiii)
Printed: B 784.
Comments: Wallenberg, KPN, pp. 22, 258-60, on identification and bounds; Kelly, St Augustine's, p. xxviii n. 45, estate apparently near Westgate on Sea; Kelly, pers. comm., authentic.
. dcxliii . . Edmundus Rex . . Northminstre .
In nomine Dei summi 7 altissimi Jhesu Christi . Omnibus sapientibus qui superne beatitudinis celsitudinem in precordiis cupiunt cernere . 7 capescere mansura gaudia sine fine . Cogitandum est quoquo modo superni judicis arbitrio . vana cuncta vel superflua redarguuntur . eodem modo quasi ventus aeris ad nichilum furtivali eventu ilico depellit . pro cujus videlicet amoris obsequio cuncta jura tremefacta non obediunt . secundum illud quod apostoli Pauli sacris in scripturis predicacione dixit . 'Omnia nuda 7 aperta sunt coram oculis ejus' 1 . Idem ipse agonista ait . 'Que videntur temporalia sunt . que autem non videntur ; eterna' 2 .
Quamobrem . Ego Eadmundus rex Anglorum ceterarumque gencium in circuitu persistencium . Intimis precordiis leticie dedi Matri mee quandam eternaliter juris mei partem . Idem illud quod Cantigene more suo appellant . x . sullinga . cum pratis . pascuis . 7 campis marisque salsuginibus . In loco eodem ubi jam dudum solicole illius regionis nomen imposuerunt . æt North Mynstre . Vt hoc prospere possideat . ac perpetualiter teneat . dum huius labentis ævi cursum transeat . Inlesus , atque vitalis spiritus in corruptibili carne inhereat . Adpropinquante autem tempore dissolucionis sue , corporis 7 anime , successorum sibi carorum , cui se libuerit mente libero largiatur sicut superius affirmavi . perpetue namque huius tramitibus mundi . hoc quod concessi a cunctis laboribus vite mortalium permaneat abdicatum . preter id quod nobis omnibus communiter indigari videtur . Id est tria . excercitus . aditum . ponti edificium . municionis castellique auxilium . Nec tam magnum jugum servitutis vellem constituere , nisi mei predecessores legali sanccione prius jubebant custodire . Sed tamen hoc precipio . in nomine Dei omnipotentis . Si quis demonice fermentacionis stimulo incedens nostrum integrum 7 inviolatum donum fraudulenter infringere probaverit ; Noverit se proculdubio cum Anna et Zafirra satellitibusque eorum herebica eterne anathematis macera perforandum . Nisi prius digna satisfaccione emendare voluerit . Si quis autem aliter , inexhaustis Imbribus . bonorum operum religiosorum exempla studuerit implere . 7 meam munitissimam donacionem certaverit . libera intencione augere voluerit . celestium turmarum consortem , in eterna doxa , letetur . et retribucionem benivolencie sue cum sempiterno hereditario gaudii tonantis melodiam mereatur audire . 'Venite omnes qui voluntatem meam fecistis , 7 non contempsistis precepta eterni patris' .
Istis terminibus predicta terra circumgirata esse videtur .
Þis syndon þa land gemere to north mynstre . Ærist fram dinmeres muþan . vt on sæ . east andlang sæ . oþ grenlinges mearce . suþ up andlang oþ ealdingc tuninga mearce oþ niwan tuninga mearce . 7 of niwantuninga mearce . Innan hocgan fleot . 7 andlang hocgan fleotes . oþ dinmeres fleot . 7 north and fleotes . oþ dinmeres muþan . 7 þa mersc hopa þe þær butan syndon , betweox hacgan fleote 7 þam stane .
Acta est hec prefata donacio . Anno ab incarnacione domini nostri Jhesu Christi . dcccc . xliii . Indiccione . xv .
+ Ego Eadmundus Rex Anglorum prefate mee matri mellifluam donacionem subarravi signaculo sancte crucis .
+ Ego Eadred ejusdem Regis frater tropheum agye crucis subscripsi 7 confirmavi .
+ Ego Oda Dorobernensis ecclesie archiepiscopus ejusdem Regis donacionem cum sigillo sancte crucis subarravi .
+ Ego Þeodred Lundoniensis ecclesie episcopus consignavi .
+ Ego Ælfehah Uuintaniensis ecclesie episcopus triumphalem tropheum agye crucis inpressi .
+ Ego Cenwald episcopus predictum donum concessi .
+ Ego Ælfric episcopus consignavi .
+ Ego Ælfred episcopus confirmavi .
+ Ego Burgric episcopus consensi .
+ Ego Wulfsige episcopus consensi .
+ Ego Æþelgar episcopus consignavi .
+ Ego Wulfhelm episcopus confirmavi .
+ Æthelstan dux .
+ Æthewald dux .
+ Eadric dux .
+ Ealhem dux .
+ Aþelmund dux .
+ Uhtred dux .
+ Odda minister .
+ Wulfgar minister .
+ Eadmund minister .
+ Wulfric minister .
+ Aelfstan minister .
+ Ælfstan minister .
+ Ælfeheah minister .
+ Æthered minister .
+ Ælfsige minister .
+ Æthered minister .
+ Wihtgar minister .
+ Ælfred minister .
+ Ælfric minister .
+ Ælfsige minister .
+ Wulfhelm minister .