S 69
A.D. 666 x 675. Wulfhere, king of Mercia, to the church of St Peter, Chertsey; confirmation of grants of land by Frithuwold, subregulus, and Eorcenwold. Latin.
Archive: Chertsey
MSS: BL Cotton Vitell. A. xiii, 24v (s. xiii)
Printed: K 986; Mon. Angl. (rev. edn), i. 429 (no. 5); B 33.
Comments: Stenton 1918, p. 434 n. 6, spurious (= Stenton 1970, p. 49 n. 3); Gelling, ECTV, no. 308, spurious; Scharer 1982, pp. 144-5, spurious, based on S 420; cf. S 1165.
+ Regnante domino nostro Jhesu Christo in perpetuum . Ego Wlfarius rex Mercianorum . largiente domino et omnibus sanctis ejus omnes terras quas Fritheuualdus subregulus et beatus Erkenuualdus Ecclesiæ sancti Petri Certeseye dederunt æternaliter confirmo . et præcipio in nomine sanctæ et individuæ trinitatis ut omnes supranominatæ terræ æternaliter sint liberæ ab omni jugo terrenæ servitutis . necnon et hoc præcipio in nomine Dei omnipotentis et omnium sanctorum ejus quod nullus Rex aut episcopus vel aliquis alius potens sit tam audax ut huius meæ confirmacionis condictum confringere præsumat .
Si quis vero hanc confirmacionem adaugere voluerit adaugeat ei Deus præmium in regno cælorum. Si quis autem minuerit minuatur merces ejus hic et in regno Dei nisi prius cum satisfactione digna emendaverit. Amen.