S 269

A.D. 786 x 794. Beorhtric, king, to Hemele, his princeps; grant of 36 hides (cassati) by the Hissaburna (the Bourne Rivulet), Hants., in exchange for 34 hides by the river Meon, grantd to Hemele by King Cynewulf. Latin.

Archive: Abingdon

MSS: BL Cotton Claud. B. vi, 10v (s. xiii)

Printed: K 158; Stevenson, Chron. Abingdon, i. 28-9; B 258; Pierquin, Recueil, pt 1, no. 82; Kelly, Abingdon, no. 6.

Comments: Stenton 1913, pp. 29-30, slightly modified, otherwise authentic; Finberg, ECW, no. 8, authentic; Edwards 1988, pp. 179-83, authentic; Dumville 1992, p. 46 n. 91, on transaction; Kelly, Abingdon, no. 6, authentic.

Rubric: Carta Brihtrici de Hisseb'.

Regnante in perpetuum omnipotenti Deo. Ego Beortricus, regali fretus dignitate, de terra iuris mei quam predecessores mei atque propinqui mihi iure hereditario possidendam relinquerunt, aliquam portionem Hemele fidelissimo principi meo sempiternaliter possidendam largitus sum habendi, donandi, commutandi ac post se relinquendi cuicumque placuerit, id est .xxxvi. cassatos. Hoc autem feci pro illius peticione necnon et pro uice alterius agri, qui uidelicet ager iacet iuxta flumen quod appellatur Meonea, quasi .xxxiiii. cassatorum, quem sibi iam ante Kineuul rex cum multorum peritorum affirmatione deuote concedebat et ab eo accepit precium in aurum purissimo. Sed hec supradicta terra Beortrici donationis aliqua pars est iuxta Hissaburnam in modum .xxvi. cassatorum.

+ Ego Beortricus rex hanc donationem meam propriis literarum caracteribus roboraui et singrafa crucis confirmaui.
+ Signum manus Æthelmodi episcopi.
+ Signum manus Kineberti episcopi.
+ Signum manus Hemele patricii.
+ Signum manus Worris principis.
+ Signum manus Beornfridi prefecti.
+ Signum manus Wngfridic prefecti.
+ Signum manus Lunlinges subreguli.
+ Signum manus Wngfridi prefecti.
+ Signum manus Wingbaldi comitis.