S 135
A.D. 793. Offa, king of Mercia, to Crowland Abbey; grant of privileges. Latin.
Archive: Crowland
MSS: 1. BL Arundel 178, 30v-31r (s. xvi)
2. BL Lansdowne 207c, 99v-100r (s. xvii)
Printed: Savile, Ingulph, p. 854; Mon. Angl., i. 165; Alford 1663, ii. 670; Fulman 1684, p. 6 ex MS 1; Mon. Angl. (rev. edn), ii. 108 (no. 4); Birch, Ingulf, p. 10 ex MS 1; B 268.
Comments: Searle 1894, pp. 166-7; Scharer 1982, pp. 273-4, spurious; Roffe 1995, pp. 104-8, on background and date of forgery.
Offa rex Merciorum omnibus per universum regnum Merciæ philochristis salutem perpetuam .
Indesinenter recolens quod breves dies hominis sunt , et in hac paucitate dierum nostrorum quæcunque seminaverit homo , hæc et metet , cupio per vitæ meæ præsentis sancta opera mercari mihi et metere in futuro præmia sempiterna . Ideoque Patritium abbatem Croylandiæ , ac monachos suos ibidem Deo servientes , et servos suos universos , ipsumque locum Croyland et omnia quæ sua sunt accipio in manum meam et tanquam fratres meos monachos de sancto Albano liberos et solutos esse ab omni onere sæculari , et quietos ubique per regnum meum ab omnibns vectigalibus haberi precipio ; et confirmo eisdem prædictum monasterium suum cum omnibus possessionibus suis ac aliis rebus quascunque cognatus meus quondam inclitus rex Ethelbaldus fundator dicti monasterii contulerat eisdem , et quæcumque proceres sui vel mei postea contulerunt seu conferent in futurum , vel quæcunque fideles Christi dicto monasterio Croylandiæ conferent in æternum .
Istud chirographum anno incarnationis domini nostri Jhesu Christi septingentesimo nonagesimo tertio . Ego Offa rex Merciorum concessi , et confirmavi .
+ Ego Ethelardus archiepiscopus Doroburnensis consensi .
+ Ego Egbaldus episcopus Winchester subscripsi .
+ Ego Aldredus episcopus Dorcasistrensis subnotavi .
+ Ego Aldulphus episcopus Lichfeld collaudavi .
+ Ego Benna abbas de Medeshamsted corroboravi .
+ Ego Ceolburga abbatissa de Berdea aspiravi .
+ Ego Heabericthus comes ad imperium domini mei regis consignavi .
+ Ego Tilherus presbiter domini mei regis Offæ ad ejus præceptum hoc chirographum manu mea scripsi .